- EUPHRATES
- I.EUPHRATESMesopotamiae fluv. celeberrimus, et maximus. Magnitudinem eius innuit Callimach. Hymn. 2.Α῀ςςυρίου ποταμοῖο μέγας ῥόος. ----Itemque Dionys.Φαίνετ᾿ ἀπειρεσίου ποταυμοῦ ῥόος Ε᾿υφρήταο.Maior siquidem est Tigride, sicut resert Strab. l. 2. p. 79. Ε᾿ςτι δὲ μείζων ὁ Ε᾿υφράτης καὶ πλείω διέξεισι χέραν σκολιῷ τῷ ῥείθρῳ. Inde vagus Euphrates Strab. Stat. Sylv. 2. et flexuosus Mart. Capellae dicitur. De eodem Lucan. Civil. Bell. l. 3. v. 256.Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus.Euphrates, etc.Sic appellatur in lib. Ios. c. 1. v. 4. Gap desc: Hebrew ubi Sept. Ε῞ως τπι? üπτα,πι? τπι? ,εγάλου ποταμοῦ Ε᾿υφράτου. Similiter in Apocalypsi c. 9. v. 14. Ε᾿πὶ τῷ ποταμῷ τῷ μεγάλῳ Ε᾿υφράτη. Ob fertilitatem eum celebrat M. Tull. de Nat. Deor. l. 2. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi novos agros invehit. Itemque Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 259.---- Sparsus in agrosFertilis Euphrates, Phariae vice fungitur undae.Strab. l. 16. Πλημμυρεῖ γὰρ ὁ Ε᾿υφράτης κατα τὴν ἀρχην` τοῦ θέρους, ἀπὸ τοῦ ἔαρος αρξαμενος. Plin. de Euphrate: Increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac Mesopotamiam inundat Sole obtinente vicesimam partem Cancri. Minui incipit in Virgine, et Leone transgresso. In totum vero reme at in vigesima nova parte Virgims. Originem nominis sui, quod, postquam Taurum praetergressus est, demum habet: Vide Cluv. Introd, Geogr. haud dubie debet linguae Arabum, quibus Pharata inundare denotat, unde Iphraton inundatio, ex quo postea corrupte Euphraten suum Graeci finxêrunt. Alii dictum volunt ab eo quod legitur, Gen. c. 11. v. 14. Hu perath, unde Ε᾿φράτης. Utrumque verum. Graeci enim suo more ludunt, dum ἀπὸ τοῦ εὐφραίνειν petunt. Vide Boch. Phaleg. l. 1. c. 8. p. 38. et 39. Strab. ex Niphate Armeniae monte nasci tradit. Si Boetio credimus,Tigris et Euphrates uno se fonte rosolvunt.Lucan. Civ. Bell. l. 3. v. 257.---- Quos non diversis fontibus editPersis, et incertum, tellus si misccat amnes.Idem l. 2. v. 632.---- Mundi iubeo tentare recessusEuphratem, Nilumque move.Oppian. Κυνηγ. δ.Α᾿υτὰρ ἐο̈ῤῥείταο παῤ ὄχθαις Ε᾿υφρήταο.Orpheus in Lithiacis,Συριηγενέος κελαδεινοῦ.Υ῞δασιν Ε᾿υφρήταοNic. Lloydius. Baudr. ortus in Ar menia mai. paulo post recipit Harpagum, et Arsa metem, dein a Sept. in Mer. tendens, Armeniamque mai. a min. separans, alluit urbes Azirim, Zimaram, Melitenem, et recipit Arsaniam, et Melam fluv. postea Syriam, et Arabiam a Mesopotamia dividens, et rigatis Samosatha, Zeugmate, et aliis innumeris, auctus fluviis, Marsya et Chaborâ, aliisque infra Seleuciam prope Ctesiphontem, in Tigrim cadit, et cum ipso paulo post in sin. Persicum se exonerat. Addo quod cum Tigride, magni hic fluv. nominis est: Utriusque ortus in Armenia mai. egressus quoque idem in sinum Persicum. Ambo etiam miscentur in loco, ubi seleveus Nicanor Seleuciam condidit. In progressu, dum Euphrates Syriam, et Babyloniam a dexto latere, Mesopotamiam a sinistro: Tigris vero Mesopotamiam a dextro, et Assyriam a sinistro latere habet, Mesopotamiae, utpote utroque fluvio interceptae, tamquam Interamnis, nomen est ortum. Rigavit olim Euphrates veterem Babyloniam, quemadmodum novam nunc, seu Bagaded Tigris, sed longe maior utriusque gloria olim, cum primis creati mundi temporibus Paradisum perlucrent: Phrat enim seu Frat, qui omnium consensu Euphrates est, inter 4, Paradisi fluvios numeratur, Genes. c. 2. v. 14. Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Georgr. et Civ. Plura de co, diversis inprimis nominibus, origine, cursu, ἐκτροπαῖς seu divertigiis, et πλημμύρει celebris huius fluvii, vide apud Salmas. ad Solin. p. 620. et seqq. ut et infra aliquid in ouce Pallacopas.II.EUPHRATESPhilosophus Stoicus gravissimus, tempolibus Adriani Imp. voluntariâ morte e vivis excessit, veniam ei dante Adriano, ut citra ignominiam, et infamiam, cum propter senectutem, tum etiam propter gravem morbum, cicutam bibere posset Dio. A. C. 118. Xiphilin. in Adr. Plin. l. 5. c. 35. et 36. l. 6. c. 9. Iun. ep. 10. l. 1. Euseb. Chron.III.EUPHRATEScaput Ophitarum, seu haereticorum, quibus serpens pro Numine. Orig. l. 6. c. Cels.Vide Ophitae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.